- CAUDA Pavonis
- CAUDA PavonisPoetarum carminibus, ob gemmas fuas seu oculos suos non patum commendatur. Lucret. l. 2. v. 805.Caudaque pavonis, largâ cum luce repleta est,Consim mutat ratione obversa colores.Ovidius, Metam. l. 15. Fab. 35. v. 385.Iunonis volucrem, quae caudâ sidera portat.Statius in Psittaco Melioris, l. 2. Silvar. 4. v. 26.Quem non gemmatâ volucris Funonia caudâVinceret aspectu ---- -----Epigrammata Vetera, ubi de Gentia et Chloe,Cum quatit, et caudam Iunonius explicat ales,Mille oculos, gemmas mille dacenter babet, etc.Quam proin Chrysippus ita miratur, ut asserat, τὸ ζῶον γεγονέναι, ἕνεκα τῆς κέρκου, καὶ οὐκ ἀνάπαλιν, hoc animal proter caudam suam fuisse creatu, non contra, apud Plutarchum de Stoicorum contrar. Hinc ipse, ut se ostentet, caudam expandit. Plin. 1. 10. c. 20. Simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui in opaco clarrus micant, conchatâ quaerit conchâ. Columella, l. 8. c. 11. femet ipsum, velut mirantem, caudae gemmantibus pennis protegit. Quod Dio Chrysostomus ἀνακλάσαι την` οὐρὰν vocat, seu potius ἀνακλίσαι, ut legit Bochartus, Α᾿νακλάςας την` οὐρὰν, καὶ περιςτήςας αὐτῷ πανταχόθεν ὥςπερ εὐειδὲς θέατρον, Ainsringens candam, et circumquaque sibi statuens, tamquam speciosum theatrum. Phaedrus porro, l. 3. Fab. 19. v. 8.Pictisque plumis gemmeam caudam explicas, etc.Unde est, quod cum cauda perit tota pavonis gloriatio. Plin. loc. cit. iterum, Idem caudâ vicibus amisscum soliis arborum, donec renascatur iterum cum flore, pudibundus, ac marens quaeit latebram. Abusive caudam alas vocat Moschus,Ο῎ρνις ἀγαλλόμενος πτερύγων πολυανθέϊ χρόιῃ.Avis alarum floridô colore exsultans.Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 70. v. 1.Miraris, quoties gemmantes explicat alas.Et Claudian. in Eurtrop. l. 1. v. 109.Patricius roseis pavonum ventilat alis:i. e. caudis. Nam ex pavonum cauda huiusmodi flabella sieri consuevisse, Martialis docet in Apophoretis, l. 14. Epigr. 67. ubi de muscario pavonino,Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,Alitts eximiae cauda superba suit.Et Propertius, l. 2. Eleg. 24. v. 11. Et modo pavonis caudae flabella superbae. Quod officium apposite Eutropio Claudianus tribuit; Eunuchos enim sequiore aevô id obiisse, dicemusinfra, etc. Vide plura hanc in rem, apud Sam. Bochartum, Hieroxoici Parte poster. l. 2. c. 16. ut et infra in voce Pavo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.